Rozmiar: 15909 bajtów

CXVIII.

1321, April 29. Frankenstein.

Der Pfarrer und die Rathmänner von Frankenstein urkunden über einen Vertrag zwischen Abt Heinrich von Kamenz und den Schulzen von Frankenberg.

In nomine domini amen. Nullus discordibus aditus contendendi conceditur, ubi iusta hominum acta literis autenticis muniuntur. Hinc est, quod nos Rollo plebanus, Nicolaus Brasiator, Nicolaus Berwic, Heinricus Sartor, Heinricus Simonis, consules in Frankinstein notum facimus omnibus presentium copiam habituris, quod cum inter dominum Heinricum abbatem de Kamencz et suum monasterium ex una parte, ex altera vero inter Nicolaum, Johannem, Petrum, Martinum, de Frankinberc scultetos, contentionis materia verteretur super solutione decime, quam ab olim predicto monasterio ex debito solvere tenebantur, pro qua cum excommunicationes contra ipsos rite factas temerarie sepius contempsissent, tandem penitentia ducti viris providis institerunt, quatenus se pro ipsis apud predictum dominum abbatem interponere dignarentur, ut ipsis predictam decimam aliqualiter levigaret. Ad petitionem igitur virorum proborum videlicet domini Rollonis plebani, Hermanni Stryet, Truchtlini Deyn, civium nostrorum de Frankinstein, necnon propter ipsorum humilitatem, qua se predicti domini abbatis gratie subiecerunt, idem dominus abbas de sui conventus consilio ipsis duxit gratiam taliter faciendam, ut in presenti anno de triginta duabus virgis, quas possident, plenam solvant decimam in argumentum, quod ad solutionem eius dem decime ex debito sint astricti. In posterum vero tam ipsi, quam ipsorum sequaces annis singulis perpetuo dimidiam solvere decimam fideliter debebunt. Ita dumtaxat, ut reliquam decimam, quam in villa predicta Frankinberc percipere idem monasterium cognoscitur, ipsi annis singulis colligere integraliter teneantur. Si autem ipsi vel ipsorum posteri, ad quos predicta hereditas vel hereditaria successione vel emptionis titulo devolvetur, inposterum vel contumaces fuerint in solvendis vel segnes in colligendis ipsorum decimis, extunc cassata omni gratia ipsis facta, plenam solvent decimam sicut prius. In cuius rei testimonium sigillum civitatis in Frankenstein presentibus est appensum. Acta sunt hec in Franhinstein anno domino M°. CCC°. XXI°. III°. Kalendas Maii in presentia domini Zeckelini castellani atque aliorum proborum virorum superius positorum.

Or. Perg. Das S. ist von der Urkunde losgerissen und fehlt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów